Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 3

1 priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit. 2 Romæ lunonis Iunonis Lucinæ templum de cælo tactum erat ita, ut fastigium valvæque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati; 3 Nursiæ sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; terra apud se pluvisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse. 4 ea procurata, Latinæque instauratæ, quod Laurentibus carnis, quæ dari debet, 5 data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemviri ex libris ut fieret ediderunt. 6 decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam fecerunt. 7 P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio adversus viam, qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit. 8 per eosdem dies principes Ætolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M’. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt. cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit. 9 — Legati legati ab Ptolomæo et Cleopatra regibus Ægypti gratulantes, quod M’. Acilius consul Antiochum regem Græcia expulisset, venerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent: 10 omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse; reges Ægypti ad ea, 11 quæ censuisset senatus, paratos fore. gratiæ regibus actæ; legatis munera dari iussa in singulos quaternum plilium milium æris.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑