Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 36, cap. 3

1 legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Græciam portaretur, missi, pro quo pretium solueret solveret populus Romanus. 2 adeoque in apparatum curamque eius belli ciuitas civitas intenta fuit, 3 ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, neue neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. 4 in comparanda impigre classe C. Liuium Livium prætorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit. 5 nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, decreuit decrevit uacationem vacationem rei naualis navalis eis colonis non esse. 6 Ostia et Fregenæ et Castrum Nouum Novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnæ et Sinuessa fuerunt, quæ cum prætore de uacatione vacatione certarunt. 7 consul deinde M’. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad præsidium aliquod eius nuntiari; 8 et num Ætolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum. 9 fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decreuisse decrevisse nihil referre, ipsi coram an ad præsidium nuntiaretur; 10 amicitiam renuntiatam uideri, videri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri æquum censuissent; 11 Ætolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, 12 per uim vim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent. 13 omnibus iam satis comparatis M’. Acilius consul edixit, ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in prouinciam provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primæ et tertiæ, ut ii omnes Brundisium idibus Mais conuenirent. convenirent. 14 ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. per eosdem dies et prætores in prouincias provincias profecti sunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑