Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 30, cap. 3

1 his transactis consules prætoresque in provincias profecti. omnibus tamen, velut eam sortitis, Africæ cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas erat. 2 itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur. 3 nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quæ multa simul undique eum circumstabant: Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; 4 Carthaginienses deduxerant naves, classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter hæc ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset. 5 ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones, ut Romani Romanii Africa, Poeni Italia excederent, quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur. 6 hæc per nuntios nuttios acta magis equidem crediderim—et ita pars maior auctores sunt—quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad conloquium venisse. 7 primo eas condiciones imperator Romanus vix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem ilia abnuere ac spem facere sæpius ultro citroque agitantibus rem conventuram. 8 hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exædificata, lignea ferme tota erant. 9 Numidæ præcipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant. 10 hæc relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑