Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 3

1 relicto itaque castris præsidio egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos ut ad urbem quoque terrorem pertulerint. 2 necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, 3 agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec prædonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant. 4 Ab his proximi audita incerta eoque vaniora ferre ad alios. cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore captæ urbis abesse. 5 forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam. id remedium timori fuit; tumultuque sedato victos timeri increpans hostes præsidia portis imposuit. 6 vocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset Q. Servilio præfecto urbis relicto, hostem in agris non invenit. 7 Ab altero consule res gesta egregie est; qui, qua venturum hostem sciebat, gravem præda eoque impeditiore agmine incedentem adgressus funestam populationem fecit. 8 pauci hostium hostiumn evasere ex insidiis; præda omnis recepta est. sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit. 9 census deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum. censa civium capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur præter orbos orbasque. 10 in Æquis nihil deinde memorabile actum. in oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. consul , cum aliquotiens per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude prædaque Romam rediit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑