Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 3

1 Scipio ubi animadvertit dissipatum passim bellum et circuit ferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro vertit iter. 2 ne tamen hostibus ear eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem — Orongin barbari appellabant — mittit. 3 sita in Mæsessum finibus est, Bastetanæ gentis, ager frugifer, argentumn argentum etiam incolæ fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas. 4 5 Scipio castris prope urbem positis priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe in tres partes exercitum dividit, 6 ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps proelium fuit: 7 non subire, non scalas ferre ad muros præ incidentibus telis facile erat; etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut in periculo essent, ne suspensi in murum extraherentur. 8 quod ubi animadvertit Scipio, nimia paucitate suorum exæquatum certamen esse, et iam eo superare hostem, quod ex muro pugnaret, 9 duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus. quæ res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum præsidium metu, ne prodita urbs esset, relictis stationibus in unum se colligeret. 10 timor inde oppidanos incessit, ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine, poenus Poenus an Hispanus esset, obvii passim cæderentur; 11 itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta præ se tenentes, ne tela procul coicerentur, dextras nudas ostentantes, ut gladios abiecisse appareret. 12 id utrum parum ex intervallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit, incompertum est: impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam adversa acies cæsi; eademque porta signa infesta urbi inlata. 13 et aliis partibus securibus dolabrisque cædebantur et refringebantur portæ, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum — ita enim præceptum erat — citato equo pergebat; additum erat et triariorum equiti præsidium; 14 legionarii ceteras partis urbis pervadunt, direptione et cæde obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. 15 Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt oppidanorum quoque trecenti ferme, qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suæ redditæ res. 16 cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑