Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 27, cap. 3

1 Capuæ interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro, qui publicatus erat, locando — locavit autem omnem frumento — tempus terit, ne deesset materia in Campanos sæviendi, novum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus. 2 milites ædificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens, ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat ædificare. 3 erant autem pleraque ex cratibus ac tabuis tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta omnia, velut de industria alimentis ignis. 4 hæc noctis una hora omnia ut incenderent centumn centum . septuaginta Campani principibus fratribus Blossiis coniuraverant. 5 indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis, cum ad arma signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes, qui in noxa erant, et quæstione acriter habita damnati necatique; indicibus libertas et æris dena milia data. 6 Nucerinos et Acerranos querentes, ubi habitarent, non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fulvius ad senatum misit. 7 Acerranis permissum, ut ædificarent, quæ incensa erant; Nucerini Atellam, quia id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis traducti inter multas magnasque res, 8 quæ nunc secundait secundæ nunc adversæ occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinæ quidem arcis excidit memoria. 9 M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum, quod Tarentum portaretur, profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque eodem in præsidium cum frujmento frumento missi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑