Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 3

1 reus ab se culpan culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentis productos in aciem, non eo quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco æquo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse,. 2 cum effuse omnes fugerent se quoque turba ablatum, ut Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. 3 qui autem solum se restantem prodesse rei, publicæ, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? 4 non se inopia commeatus in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum; vi aperta, armis, acie victum. nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pavorem facere. 5 bis est accusatus pecuniaque anquisitum; tertio testibus datis, cum, præterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugæ pavorisque initium a prætore ortum, ab eo desertos milites 6 cum baud haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse, tanta ira accensa est, ut capite anquirendum contio succlamaret. 7 de eo quoque novum certamen ortum; nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, 8 tribuni plebis appellati conlegæ negarunt se in mora esse, quo minus, quod ei more gaiorum maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret, quoad vel capitis vel pecuniæ iudicasset privato. 9 tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fulvio dixit diemque comitiis ab C. Calpurnio prætore urbano petit. 10 inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuæ potiundæ. 11 id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fulvius, negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, 12 postquam dies conitiorum aderat, Cn. Fulvius exulatum Tarquinios abiit. id ei iustum exilium esse scivit plebs.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑