Titus Livius, Ab urbe condita
1 urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum. 2 post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur: flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca præterfluebat, et arx erat procul eis, quæ habitabantur. 3 sex milia aberat ab urbe nobile templum, ipsa urbe nobilius, Laciniæ Iunonis, sanctum omnibus circa populis. 4 lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus sæptus læta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deæ pecus pascebatur sine ullo pastore; 5 separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum. 6 magni igitur fructus ex eo pecore capti columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. 7 ac miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus locis. fama est aram esse in vestibulo templi, cuius cinerem nullus umquam moveat ventus. 8 sed arx Crotonis una parte imminens mari, altera vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est, qua per aversas rupes ab Dionysio Siciliæ tyranno per dolum fuerat capta. 9 ea tum arce satis, ut videbatur, tuta Crotoniatum optimates tenebant se, circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua. 10 postremo Bruttii, cum suis viribus inexpugnabilem viderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium inplorant. 11 is his condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates conatus, ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere vastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem præter Aristomachum movit. 12 morituros se adfirmabant citius quam inmixti Bruttiis in alienos ritus, mores legesque ac mox linguam etiam verterentur. 13 Aristomachus unus quando nec suadendo ad deditionem satis valebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendæ arcis inveniebat, transfugit ad Hannonem. 14 Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent, ut traduci se Locros paterentur nec ultima experiri vellent. 15 iam hoc ut sibi liceret, impetraverant et ab Hannibale missis ad id ipsum legatis. ita Crotone excessum est, deductique Crotoniatæ ad mare naves conscendunt. 16 Locros omnis multitudo abeunt. — In in Apulia ne hiems quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriæ Sempronius consul, Hannibal baud haud procul Arpis hibernabat. 17 inter eos levia proelia ex occasione aut opportunitate huius aut illius partis oriebantur, meliorquc meliorque eis Ronanus Romanus et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
