Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 23, cap. 3

1 tum vocato ad contionem populo “ Quod quod sæpe” inquit “optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset, 2 eam non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas præsidiis clientium servorumque tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam habetis ac liberam. 3 clausos omnis in curiam accipite, solos, inermis. nee nec quicquam raptim aut forte temere egeritis; de singulorum capite vobis ius sententiæ dicendæ faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat. 4 sed ante omnia ita vos iræ indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis. etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non voltis; 5 quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberæ civitatis consilium est, senatus habendus est. itaque duæ res simul agendæ vobis sunt, ut et veterem senatum tollatis et novum cooptetis. 6 citari singulos senatores iubebo deque eorum capite vos consulam; quod de quoque censueritis, fiet. sed prius in eius locum virum fortem ac strenuum novum senatorer senatorem cooptabitis, quam de noxio supplicium sumatur.” 7 inde consedit, et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit. 8 ubi auditum est nomen, malum et inprobum pro se quisque clamare et supplicio dignum. 9 tum Pacuvius “Video, quæ de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque inprobo bonum senatorem et iustum.” 10 primo silentium erat inopia potioris subiciundi; deinde, cum aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, multo maior extemplo clamor oriebatur, 11 cum alii negarent nosse, alii nunc probra nunc humilitatem sordidamque inopiam et pudendæ artis aut quæstus genus obicerent. 12 hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius pænitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum, 13 deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis, qui primi memoriæ occurrerant. 14 ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxume tolerabile dicentes esse iubentesque senatum ex custodia dimitti.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑