Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 3

1 multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem e paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat, certumque per præmissos exploratores habuit exercitum Romanum circa Arreti moenia esse. 2 consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera quæ cognosse in rem erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur. 3 regio erat in primis Italiæ fertilis, Etrusci campi, qui Fæsulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti; 4 consul ferox ab consulatu priore et non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum quidem satis metuens; hanc insitam ingenio eius temeritatem fortuna prospero ciuilibus bellicisque rebus successu aluerat. itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac præpropere acturum; 5 quoque pronior esset in uitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, 6 et læua relicto hoste Fæsulas præteriens medio Etruriæ agro prædatum profectus, quantam maximam uastitatem potest cædibus incendiisque consuli procul ostendit. 7 Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum uero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique uidit, suum id dedecus ratus per mediam iam Italiam uagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus: 8 collegam exspectandum, ut coniunctis exercitibus communi animo consilioque rem gererent, 9 interim equitatu auxiliisque leuium armorum ab effusa prædandi licentia hostem cohibendum,—iratus se ex consilio proripuit, signumque simul itineris pugnæque cum 10 <iussisset pronuntiari> 'immo Arreti ante moenia sedeamus' inquit, 'hic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam uastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perueniat, nec ante nos hinc mouerimus quam, sicut olim Camillum ab Ueiis, C. Flaminium ab Arretio patres acciuerint'. hæc simul increpans cum ocius signa conuelli iuberet et ipse in equum insiluisset, 11 equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit. 12 territis omnibus qui circa erant uelut foedo omine incipiendæ rei, insuper nuntiatur signum omni ui moliente signifero conuelli nequire. 13 conuersus ad nuntium 'num litteras quoque' inquit 'ab senatu adfers quæ me rem gerere uetant? abi, nuntia, effodiant signum, si ad conuellendum manus præ metu obtorpuerit'. incedere inde agmen coepit primoribus, 14 superquam quod dissenserant ab consilio, territis etiam duplici prodigio, milite in uolgus læto ferocia ducis, cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑