Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 21, cap. 3

1 in Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin<am successurus esset;> prærogatiuam militarem qua extemplo iuuenis Hannibal in prætorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat fauor etiam plebis sequebatur. 2 hunc uixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus ut adsuesceret militiæ Hannibal atque in paternas succederet opes Hanno, 3 alterius factionis princeps, 'et æquum postulare uidetur' inquit, 'Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum.' 4 cum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes conuertisset, 'florem ætatis' inquit, 'Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum præbuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet iuuentutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini prætorum. 5 an hoc timemus ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem uideat et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature seruiamus? 6 ego istum iuuenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus, docendum uiuere æquo iure cum ceteris censeo, ne quandoque paruus hic ignis incendium ingens exsuscitet.'

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑