Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 1, cap. 3

1 nondum maturus imperio Ascanius, Æneæ filius, erat; tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri — tanta indoles in Lavinia erat — res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. 2 haud ambigam — quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet? — , hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. 3 is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus — certe natum Ænea constat — , abundante Lavini multitudine florentem iam, ut tur tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercæ reliquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quæ ab situ porrectæ in dorso urbis Longa Alba appellata. 4 inter Lavinium conditum et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. tantum tamen opes creverant maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolæ ausi sint. 5 pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. 6 Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. is Æneam Silvium creat; is deinde Latinum Silvium. 7 ab eo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. 8 mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albæ regnaverunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulæ amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit. 9 Agrippa inde, Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnant. Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. is sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanæ est urbis, cognomen colli fecit. 10 Proca deinde regnat. is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirps maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia ætatis. pulso fratre Amulius regnat. 11 addit sceleri scelus; stirpem fratris virilem interimit; fratris filiæ Reæ Silviæ per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑