Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 29

1 ipse, ubi dies venit, quo adesse Amphipoli denos principes civitatium iusserat litterasque omnis, quæ ubique depositæ essent, et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit. 2 adsuetis regio imperio tamen novi inperii formam terribilem præbuit tribunal, summoto aditus, præco, accensus, insueta omnia oculis auribusque, quæ vel socios, nedum hostis victos terrere possent. 3 silentio per præconem facto Paulus Latine, quæ senatui, quæ sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiavit. ea Cn. Octavius prætor — nam et ipse aderat — interpretata sermone Græco referebat: 4 omnium primum liberos esse iubere Macedonas, habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis magistratus; tributum dimidium eius, quod pependissent regibus, pendere populo Romano. 5 deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam: unam fore et primam partem quod agri inter Strymonem et Nessum sit amnem; 6 accessurum huic parti trans Nessum ad orientem versum, qua Perseus tenuisset, vicos, castella, oppida, præter Ænum et Maroneam et Abdera; cis Strymonem autem vergentia ad occasum, Bisalticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appellant. 7 secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, præter Sinticen, Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluvius, additis Pæonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent. 8 tertia pars facta, quam Axius ab oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt; ad septentrionem Bora mons obicitur; adiecta huic parti regio Pæoniæ, qua ab occasu præter Axium amnem porrigitur; Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt. 9 quarta regio trans Boram montem, una parte confinis Illyrico, altera Epiro. capita regionum, ubi concilia fierent, primæ regionis Amphipolim, secundæ Thessalonicen, tertiæ Pellam, quartæ Pelagoniam fecit. eo concilia suæ cuiusque regionis indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit. 10 pronuntiavit deinde neque conubium neque commercium agrorum ædificiorumque inter se placere cuiquam extra fines regionis suæ esse. 11 metalla quoque auri atque argenti non exerceri, nec ferri et æris permitti. vectigal exercentibus dimidium eius inpositum, quod pependissent regi. et sale invecto uti vetuit. 12 Dardanis repetentibus Pæoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiavit, qui sub regno Persei fuissent. 13 post non impetratam Pæoniam salis commercium dedit; tertiæ regioni imperavit, ut Stobos Pæoniæ deveherent, pretiumque statuit. 14 navalem materiam et ipsos cædere et alios pati vetuit. regionibus, quæ adfines barbaris essent — excepta autem tertia omnes erant — , permisit, ut præsidia armata in finibus extremis haberent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑