Titus Livius, Ab urbe condita
1 P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges civitatesque, quæque in Europa quæque in Asia erant, converterant animos in curam Macedonici ac Romani belli. 2 Eumenen cum vetus odium stimulabat, tum recens ira, quod scelere regis prope ut victuma mactatus Delphis esset. 3 Prusias Bithyniæ rex statuerat abstinere armis et quietus eventum expectare: nam neque Romanos posse æquom censere adversus fratrem uxoris se arma ferre et apud Persea victorem veniam per sororem impetrabilem fore. 4 Ariarathes Cappadocum rex, præterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociaverat consilia. 5 Antiochus inminebat quidem Ægypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens, et ambigendo de Coele Syria causam belli se habiturum 6 existumabat gesturumque sine ullo impedimento occupatis Romanis in Macedonico bello; quod ad bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat. 7 Ptolemæus propter ætatem alieni etiam tum arbitrii erat; tutores et bellum adversus Antiochum parabant, quo vindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum. 8 Masinissa et frumento iuvabat Romanos, et auxilia cum elephantis Misagenenque filium mittere ad bellum parabat; 9 consilia autem in omnem fortunam ita disposita habebat: si penes Romanos victoria esset, suas quoque in eodem statu mansuras res esse, neque ultra quidquam movendum, non enim passuros Romanos vim Carthaginiensibus adferri; 10 si fractæ essent opes Romanorum, quæ tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore. 11 Gentius rex Illyriorum fecerat potius, cur suspectus esset Romanis, quam satis statuerat, utram foveret partem, impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus videbatur. 12 Cotys Thrax, Odrysarum rex, iam Macedonum partis erat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
