Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 29

1 colonia Graviscæ eo anno deducta est in agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum. 2 quina iugera agri data; tresviri deduxerunt C. Calpurnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra . siccitate et inopia frugum insignis annus fuit; sex menses numquam pluvisse memoriæ proditum. 3 eodem anno in agro L. Petili scribæ sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duæ lapideæ arcæ, octonos ferme pedes longæ, quaternos latæ. inventæ sunt, operculis plumbo devinctis. 4 litteris Latinis Græcisque utraque arca scripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium regem Romanorum rum sepultum esse, in altera libros Numæ Pompili inesse. 5 eas arcas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quæ titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine vestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis. 6 in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo, sed recentissima specie. 7 septem Latini de iure pontificio erant, septem Græci de disciplina sapientiæ, quæ illius ætatis esse potuit. 8 adicit Antias Valerius Pythagoricos fuisse, vulgatæ opinioni, qua creditur Pythagoræ auditorem fuisse Numam, mendacio probabili adcommodata fide. 9 primo ab amicis, qui in re præsenti fuerunt, libri lecti; mox pluribus legentibus cum vulgarentur, Q. Petilius prætor urbanus studiosus legendi eos libros a L. Petilio sumpsit; 10 et erat familiaris usus, quod scribam eum quæstor Q. Petilius in decuriam legerat. 11 lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere, uti, si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repentendos existimaret, experiretur; 12 id integra sua gratia eum facturum. scriba tribunos plebis adit; ab tribunis ad senatum res est reiecta. prætor se ius iurandum dare paratum esse aiebat libros eos legi servarique non oportere. 13 senatus censuit satis habendum, quod prætor ius iurandum polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris quantum Q. Petilio prætori maiorique parti tribunorum plebis videretur domino solvendum esse. 14 id scriba non accepit. libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑