Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 29

1 Messium impetus per stratos cæde hostes cum globo fortissimorum iuvenum extulit ad castra Volscorum, quæ nondum capta erant. eodem omnis acies inclinatur. 2 consul effusos usque ad vallum persecutus ipsa castra vallumque adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admovet. 3 non segnior oppugnatio est, quam pugna fuerat. consulem signum quoque intra vallum iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam inpressionem factam; et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat. 4 tum abici passim arma ac dedi hostes coepti; castrisque et his captis hostes præter senatores omnes venumdati sunt. prædæ pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator vendidit; præpositoque consule castris ipse triumphans invectus urbem dictatura se abdicavit. Egregiæ egregiæ dictaturæ tristem memoriam faciunt, 5 qui filium ab A. Postumio, quod occasione bene pugnandi eaptus captus iniussu decesserit præsidio, victorem securi percussum tradunt. 6 nec libet credere et licet in variis opinionibus; et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum, qui prior auctor tam sævi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit. Imperioso quoque Manlio cognomen inditum; Postumius nulla tristi nota est insignitus. 7 Cn. Iulius consul ædem Apollinis absente collega sine sorte dedicavit. ægre id passus Quinctius, cum dimisso exercitu in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus. 8 insigni magnis rebus anno additur nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quod Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑