Titus Livius, Ab urbe condita
1 ” movit aliquantum oratio regis legatos. itaque medio responso rem suspenderunt: si decem legatorum decreto Eumeni datæ civitates eæ essent, nihil se mutare; 2 si Philippus bello cepisset eas, præmium victoriæ iure belli habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reservari et, ut omnia in integro manerent, præsidia, quæ in iis urbibus sint, deduci. 3 hæ causæ maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis, ut non a Perseo filio eius novis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio videri possit. Romæ nülla Macedonici belli suspicio erat. 4 L. Manlius proconsul ex Hispania redierat. cui postulanti ab senatu in æde Bellonæ triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat, 5 exemplum obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. medius tamen honos Manlio habitus, ut ovans urbem iniret. 6 tulit coronas aureas quinquaginta duas, auri præterea pondo centum triginta duo, 7 argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiavit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quæstorem advehere; id quoque se in ærarium delaturum. 8 magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum provinciam L. Postumius prætor habebat. 9 is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quæstionem severe exercuit. ad septem milia hominum condemnavit; multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. 10 consules, diu retenti ad urbem dilectibus, tandem in provincias profecti sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
