Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 29

1 nec ab Samæis quicquam, quo aut opera aut hostis arceri posset, prætermissum est. 2 duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores erant. 3 una ad coercendos inventa, baud haud magna memoratu, res est. 4 centum funditores ab Ægio et Patris et Dymis acciti. a pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenæ immixtis strata litora sunt, funda mare apertur apertum incessentes exercebantur. 5 itaque longius certiusque et validiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt. 6 et est non simplicis habenæ, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur. 7 coronas modici circuli magno ex intervallo loci adsueti traicere non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum destinassent oris. 8 hæ fundæ Samæos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achæos, ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantis quiete spectarent. 9 quattuor menses obsidionem Same sustinuit. cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut vulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent, 10 Romani nocte per arcem, quam † Cyneatidem vocant — nam urbs in mare devexa in occidentem vergit — , muro superato in forum pervenerunt. 11 Samæi postquam captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum coniugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem. inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes venierunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑