Titus Livius, Ab urbe condita
1 postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo sævitia imperii aLque atque indignitate animi exasperati sunt, ut, si in pace fuissent, illo impetu iræ concitari potuerint ad bellum. 2 ad iram accedebat et difficultas eorum, quæ imperarentur — quonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere posse? 3 — et spes forte oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege Antiocho veniens implevit expectatione vana multitudinem, terra marique ingens parari bellum. 4 duodecumo is die, quam conscenderat navem, in Ætoliam perfecta legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit. 5 inde Lamiam pecuniam cum devexisset, ipse cum expeditis prima vespera inter Macedonum Romanaque castra medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit Macedonum deductusque ad regem est nondum convivio dimisso. 6 quod nbi ubi nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus accumbere eum epularique iussit, 7 atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit, 8 Ætolorum prava consilia atque in ipsorum caput semper recidentia accusavit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Græciam adduxissent. 9 sed præteritorum, quæ magis reprehendi (quam quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet adversis rebus eorum; 10 Ætolos quoque finire tandem adversus se odia debere, et Nicandrum privatim eius diei, quo servatus a se foret, meminisse. 11 ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana supervenit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
