Titus Livius, Ab urbe condita
1 efferavit ea cædes Thebanos Boeotosque omnis ad execrabile odium Romanorum, credentis non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum, principem gentis, id facinus conscisse. ad rebellandum neque vires neque ducem habebant; 2 proximum bello quod erat, in latrocinium versi alios in hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantis usus excipiebant. 3 quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deversoria deducti opprimebantur; 4 postremo non tantur tantum ab odio sed etiam aviditate prædæ ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant. 5 cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit, et timidius quam in hostico egredi castris miles. 6 tum Quinctius legatos ad quærendum de latrociniis per civitates mittit. plurimæ cædes circa Copaidem paludem inventæ; ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acræphiæ et Coroneæ facta inveniebantur. 7 Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus — tot enim interemrti interempti erant — quingenta talenta Boeotos conferre. 8 quorum nentrum neutrum cum fieret, verbis tantum civitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis, qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Boeotos, 9 et cum parte copiarui copiarum Ap. Claudio Acræphiam ire iusso ipse cum parte Coroneam circumsidit vastatis prius agris, qua ab Elatia duo diversa agmina iere. 10 hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, Achæi Atheniensesque supervenerunt. 11 plus auctoritatis Achæi habuerunt deprecantes, quia, ni impetrassent pace Boeotis, bellum simul gerere decreverant. 12 per Achæos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multæ nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessiim.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
