Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 29, cap. 29

1 hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisissent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, in quibus præfectum quoque Hannonem, nobilem iuvenem, occiderunt. 2 Scipio non agros modo circa vastavit, sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit, 3 ubi præter cetera, quæ extemplo in naves onerarias imposita missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum servorumque capitum sunt capta. 4 lætissimus tamen Romanis in principio rerum gerendarum adventus fuit Masinissæ; quem quidam cum ducentis baud haud amplius equitibus, plerique cum duum milium equitatu tradunt venisse. 5 ceterum cum longe maximus omnium ætatis suæ regum hic fuerit plurimumque rem Romanam iuverit, operæ pretium videtur excedere paulum ad enarrandum, quam varia fortuna usus sit in amittendo recuperandoque paterno regno. 6 Militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur; Galæ nomen erat. regnum ad fratrem regis Oezalcen Oezalcem pergrandem natu — ita mos apud Numidas est — pervenit. 7 haud multo post Oezalce quoque mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit. 8 ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut viribus obtineret regnum, extitit quidam Mazætullus nomine, non alienus sanguine regibus, familiæ semper inimicæ ac de imperio varia fortuna cum iis, qui tum obtinebant, certantis. 9 is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnæ auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit. 10 in eo proelio Capussa cum multis principum cecidit; gens Mæsuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazætulli concessit. 11 regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiæ supererat, regem appellat. 12 Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quæ proxime Oezalci regi nupta fuerat, matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis 13 et cum Syphace hospitium vetustum legatis missis renovat, omnia ea auxilia præparans adversus Masinissam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑