Titus Livius, Ab urbe condita
1 Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exilium, ut iret ad oppugnandam patriam, impulit; revocavit tamen a publico parricidio privata pietas: 2 vos qui dolor, quæ ira incitavit? stipendiumne diebus paucis imperatore ægro serius numeratur satis digna causa fuit, cur patriæ indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum vobis esset? 3 insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum vis morbi quam in vestras mentes invasit. 4 horret animus referre quid crediderint homines, quid speraverint, quid optaverint: auferat omnia inrita oblivio, si potest; si non, utcumque silentium tegat. 5 non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam: quanto creditis facta vestra atrociora esse quam dicta mea? et me ea, quæ fecistis, pati æquum censetis; vos ne dici quidem omnia æquo aninlo animo fertis! fertis? 6 sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur. utinam tam facile vos obliviscamini eorum, quam ego obliviscar! obliuiscar. 7 itaque quod ad universos vos attinet, si erroris pænitet, satis superque poenarum habeo. 8 Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariæ seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt; vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum sed lætum etiam, si sana mens rediit, debet esse: de nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius consuluerunt.” 9 Vix finem dicendi fecerat cum ex præparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus. 10 exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit; 11 præconis audita vox citantis nomina damnatorum in consilio; nudi in medium protrahebantur, et simul omnis apparatus supplicii expromebatur; deligati ad palum virgisque cæsi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant, ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenæ sed ne gemitus quidem exaudiretur. 12 tracti inde de medio omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tribunos militum in verba P. Scipionis iurarunt, stipendiumque ad nomen singulis persolutum est. hunc finem exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
