Titus Livius, Ab urbe condita
1 Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit, exercitum, cui conlega præfuerat, M. Marcellum tribunum militum Venusiam abducere iussit; 2 ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticæ agitationem præ gravitate vulnerum patiens, Romam litteras de morte conlegæ scripsit, quantoque ipse in discrimine esset: 3 se comitiorum causa non posse Romam venire, quia nec viæ laborem passurus videretur et de Tarento sollicitus esset, ne ex Bruttiis Hannibal eo converteret agmen; legatos opus esse ad se mitti, viros prudentes, cum quibus quæ vellet de re publica loqueretur. 4 hæ litteræ recitatæ magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt. itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Venusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi, Sex. Iulius Cæsar, L. Licinius Pollio, L. Cincius Alimentus, cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset. 5 hi nuntiare consuli iussi, ut, si ad comitia ipse venire Romam non posset, dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa; 6 si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium prætorem placere in eam regionem inde abducere legiones, in qua plurimas sociorum urbes tueri posset. 7 eadem æstate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam tramisit et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obvio armato vastavit. inde ad naves raptim prædatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare. 8 octoginta erant et tres naves. cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus. decem et octo navibus captis, fugatis aliis, cum magna terrestri navalique præda Lilybæum rediit. eadem æstate 9 et Philippus implorantibus Achæis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedæmoniorum finitimo bello urebat, et Ætoli navibus per fretum, quod Naupactum et Patras interfluit — Rhion incolæ vocant — , exercitu traiecto depopulati erant. 10 Attalum quoque regem Asiæ quia Ætoli summum gentis suæ magistratum ad eum proximo concilio detulerunt, fama erat in Europam traiecturum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
