Titus Livius, Ab urbe condita
1 his senatus consultis perfectis sortiti provincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus Hannibalem Lævino evenit. 2 quæ sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos expectatione sortis in consulum conspectu stantis, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones præbuerint. 3 circumibant enim senatorum domos cum veste sordida adfirmantes se non modo suam quosque patriam sed totam Siciliam relicturos, si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. 4 nullo suo merito eum ante inplacabilem in se fuisse: quid iratum, quod Roaiam Romam de se questum venisse Siculos sciat, facturuml facturum? obrui Ætnæ ignibus aut mergi freto satius illi insulæ esse quam velut dedi noxæ inimico. 5 hæ Siclorum Siculorum querellæ domos primum nobilium circumlatæ celebratæque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum partim invidia Marcelli excitabat, in senatun senatum etiam pervenerunt. 6 postulatum a consulibus est, ut de permutandis provinciis senatum consulerent. Marcellus, si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: 7 nunc, ne quis timore frenari eos dicere possit, quo minus de eo libere querantur, in cuius potestate mox futuri sint, si conlegæ nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse. 8 deprecari senatus præiudicium: nam cum extra sortem conlegæ optionem dari provinciæ inicum iniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri? 9 ita senatus, cum, quid placeret, magis ostendisset quam decresset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio provinciarum, 10 rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est, ut, ex quo primus post adversa omniasecundæ pugnæ gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus, caderet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
