Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 25, cap. 29

1 omnium ingenti adsensu audita ea oratio est. prætores tamen prius creari quam legatos nominari placuit. ex ipsorum deinde prætorum numero nissi missi oratores ad Marcellum, 2 quorum princeps “neque primo” inquit, “Syracusani a vobis defecimus, sed lieronymus, nequaquam tam in vos impius quam in nos; 3 nec postea pacem tyranni cæde compositam Syracusanus quisquam, sed satellites regii Hippocrates atque Epicydes oppressis nobis hinc metu, hinc fraude turbaverunt. nec quisquam dicere potest aliquando nobis libertatis tempus fuisse, quod pacis vobiscum non fuerit. 4 nunc certe cæde eorum, qui oppressas tenebant Syracusas, cum primum nostri arbitrii esse coepimus, extemplo venimus ad tradenda arma, dedendos nos, urbem, moenia, nullam recusandam fortunam, quæ imposita a vobis fuerit. 5 gloriam captæ nobilissimæ pulcherrimæque urbis Græcarum dei tibi dederunt, Marcelle. quidquid umquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit. 6 famæne credi velis quanta urbs a te capta sit, quam posteris quoque ear eam spectaculo esse, quo quisquis terra, quisquis mari venerit, nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusque tropæa, nunc tua de nobis ostendat, incolumesque Syracusas familiæ vestræ sub clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas? 7 ne plus apud vos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat: diutius ille multo amicus fait fuit quam hic hostis, et illius benefacta etiam t re sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius valuit.” Omnia omnia et impetrabilia et tuta erant apud Romanos; 8 inter ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugæ tradi se Romanis rati mercennariorum quoqa quoque militum auxilia in eundem compulere metum; 9 arreptique armis prætores primum obtruncant, inde ad cædem Syracusanorum discurrunt quosque fors obtulit, irati interfecere atque omnia, quæ in promptu erant, diripuerunt. 10 tum, ne sine ducibus essent, sex præfectos creavere, ut terni Achradinæ ac Naso præessent. sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quæ acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑