Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 29

1 dies baud haud ita multi intercesserunt, cumn cum ex Leontinis legati præsidium finibus suis orantes venerunt; quæ legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos. 2 Hippocrates prætor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt. 3 et mittentibus. et missis ea læta expeditio fuit; nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam lætabantur. ceterum levaverunt modo in præsentia velut corpus ægrum, quo mox in graviorem morbum recideret. 4 Hippocrates enim finitima provinciæ Romanæ primo furtivis excursionibus vastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio præsidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum cæde multorum fecit. 5 quæ cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam umquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo, sed tota procul Sicilia ablegarentur. 6 Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris præsens esset, aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat, avertere etiam ab Syracusanis coepit: 7 nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis, ut quicumque populi sub regibus fuissent, et suæ dicionis essent, nec iam libertate eos contentos esse, nisi etiam regnent ac dominentur. 8 renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque æquom censere se liberos esse, vel quod in solo urbis suæ tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus Syracusas concursum sit. 9 itaque aut eximendum id de foedere esse, aut legem ear eam foederis non accipiendam. facile multitudini persuasum; 10 legatisque Syracusanorum et de cæde stationis Romanæ querentibus et Hippocratem atque Epicyden Epicydem abire seu Locros seu quo alic alio Drallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus ferociter responsum est neque mandasse sese Syracusanis, 11 ut pacem pro se cum Romanis facerent, neque teneri alienis foederibus. 12 hæc ad Romanos Syracusani detulerunt abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque integro secum foedere bellum Romanos cum iis gestures, neque sese defuturos ei bello ita, ut in potestatem redacti suæ rursus dicionis essent, sicut pax convenisset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑