Titus Livius, Ab urbe condita
1 quinque milium intervallo castra distantia habuere paucos dies, nec sine levibus proeliis nec ut in aciem exirent; 2 tandem uno eodemque die velut ex composito utrimque signum pugnæ propositum est atque omnibus copiis in campum descensum. 3 triplex stetit Romana acies: velitum pars inter antesignanos locata, pars post signa accepta; equites cornua cinxere. 4 Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; in cornibus dextro Poenos locat, lævo Afros mercennariorumque auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris pro cornibus apponit. 5 nec omnes Numidæ in dextro locati cornu sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam sæpe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat: 6 tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est. cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne minimum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi præstabant; militibus longe dispar animus erat. 7 Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare; itaque, velut quibus reditus in patriam eo discrimine pugnæ verteretur, obstinaverant animis vincere aut mori. 8 minus pertinaces viros habebat altera acies; nam maxima pars Hispani erant, qui vinci in Hispania quam victores in Italiam trahi malebant. 9 primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga. nihilo segnius in cornibus proelium fuit. 10 hinc Poenus, hinc Afer urguet, et velut in circumventos proelio ancipiti pugnant; 11 sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit. 12 ita duo diversa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore virorum præstarent, haud dubie superant. 13 magna vis hominum ibi occisa et nisi Hispani vixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie. 14 equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidæque videre, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque præ se actis deseruere. 15 Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnæ moratus e media cæde cum paucis effugit. 16 castra Romani cepere atque diripuere. ea pugna, si qua dubia in Hispania erant, Romanis adiunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat. 17 quæ posteaquam litteris Scipionum Romæ volgata sunt, non tam victoria quan quam prohibito Iasdrubalis Hasdrubalis in Italiam transitu lætabantur
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
