Titus Livius, Ab urbe condita
1 Vix humanæ inde opis videri pugna potuit. Romani duce amisso, quæ res terrori alias esse solet, sistere fugam ac novam de integro velle instaurare pugnam; 2 Galli, et maxime globus circumstans consulis corpus, velut alienata mente vana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnæ meminisse nec fugæ. 3 at ex parte altera pontifex Livius, cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro prætore esse, vociferari vicisse Romanos, defunctos consulis fato; 4 Gallos Samnitesque Telluris matris ac deorum Manium esse, rapere ad se ac vocare Decium devotam secum aciem furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes esse. 5 superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi consulis ad præsidium collegæ missi. ibi auditur P. Deci eventus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda. 6 itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur pugna, iussu legatorum conlecta humi pila, quæ strata inter duas acies iacebant, atque in testudinem hostium coniecta. 7 quibus plerisque in scuta rarisque in corpora ipsa fixis sternitur cuneus, ita ut magna pars integris corporibus attoniti conciderent. hæc in sinistro cornu Romanorum fortuna variaverat. Fabius in dextro primo, 8 ut ante dictum est, cunctando extraxerat diem; dein, postquam nec clamor hostium nee nec impetus nec tela missa eandem vim habere visa, 9 præfectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commovere hostem. 10 postquam non resisti vidit et baud haud dubiam lassitudinem esse, tur tum conlectis omnibus subsidiis, quæ ad id tempus reservaverat, et legiones concitavit et signum ad invadendos hostes equitibus dedit. 11 nec sustinuerunt Samnites impetum præterque aciem ipsam Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur; Galli testudine facta conferti stabant. 12 tur tum Fabius audita morte collegæ Campanorum alam, quingentos fere equites, excedere acie iubet et circumvectos ab tergo Gallicam invadere aciem; 13 tertiæ deinde legionis subsequi principes et, qua turbatum agmen hostium viderent impetu equitum, instare ac territos cædere. 14 ipse ædem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo multitudo omnis consternata agebatur. 15 sub ipso vallo, quia tantam multitudinem portæ non recepere, temptata ab exclusis turba suorum pugna est; 16 ibi Gellius Egnatius, imperator Samnitium, cecidit. conpulsi deinde intra vallum Samnites parvoque certamine capta castra, et Galli ab tergo circumventi. Cæsa cæsa eo die hostium viginti quinque milia, 17 octo capta. 18 nec incruenta victoria fuit; nam ex P. Deci exercitu cæsa septem milia, ex Fabi mille septingenti. Fabius dimissis ad quærendum collegæ corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit. consulis corpus eo die, 19 quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non potuit; postero die inventum relatumque est cum multis militum lacrumis. 20 intermissa inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegæ funus omni honore laudibusque meritis celebrat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
