Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 8, cap. 28

1 eo anno plebei Romanæ velut aliud initium libertatis factum est, quod necti desierunt; mutatum autem ius ob unius fæneratoris simul libidinem simul crudelitatem insignem. 2 L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob æs alienum paternum nexum dedisset, quæ ætas formaque misericordiam elicere poterant, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt. 3 ut florem ætatis eius fructum adventicium crediti ratus, primo perlicere adulescentem sermone incesto est conatus; dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare atque identidem admonere fortunæ; 4 postremo, cum ingenuitatis magis quam præsentis condicionis memorem videret, nudari iubet verberaque adferri. 5 quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens fæneratoris, 6 ingens vis hominum cum ætatis miseratione atque indignitate iniuriæ accensa, tum suæ condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit; et, 7 cum consules tumultu repentino coacti senatum vocarent, introeuntibus in curiam patribus laceratum iuvenis tergum, procumbentes ad singulorum pedes, ostentabant. 8 victum eo die ob inpotentem iniuriam unius ingens vinculum fidei; iussique consules ferre ad populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret, in conpedibus compedibus aut in nervo teneretur; pecuniæ creditæ bona debitoris, 9 non corpus obnoxium esset. ita nexi soluti, cautumque in posterum, ne necterentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑