Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 7, cap. 28

1 hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo, Ser. 2 Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum, metuque, ne id factum populi unius, consilium omnis nominis Latini esset, dictator velut adversus armatum iam Latium L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit; 3 et cum, quod per magnos tumultus fieri solitum erat, iustitio indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones, quantum maturari potuit, in Auruncos ductæ. ibi prædonum magis quam hostium animi inventi; prima itaque acie debellatum est. 4 dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem ædem Iunoni Monetæ vovit; cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit. 5 senatus duumviros ad earn eam ædem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; locus in arce destinatus, quæ area ædium M. Manli Capitolini fuerat. 6 consules dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt. anno post, quam vota erat, ædes Monetæ dedicatur C. Marcio Rutilo tertium, T. Manlio Torquato iterum consulibus. 7 prodigium extemplo dedicationem secutum, simile vetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit et nox interdiu visa intendi; librisque inspectis cum plena religione civitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici. 8 dictus P. Valerius Publicola; magister equitur ei Q. Fabius Ambustus datus est. non tribus tantur tantum supplicatum ire placuit, sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. iudicia eo anno populi tristia in fæneratores facta, 9 quibus ab ædilibus dicta dies esset, traduntur. et res haud ulla insigni ad memoriam causa ad interregnum rediit; 10 eo interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt M. Valerius Corvus tertium, A. Cornelius Cossus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑