Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 6, cap. 28

1 nam cum esset Prænestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romæ, nullum ducem certum esse, 2 patres ac plebem in semet ipsos versos, occasionem rati duces eorum raptim agmine acto pervastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere. 3 ingens in urbe trepidatio fuit. conclamatum ad arma concursumque in muros atque portas est, tandemque ab seditione ad bellum versi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creavere. 4 is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est — tantus eius magistratus terror erat — , simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere. 5 dum conscribitur Romæ exercitus, castra interim hostium haud procul Alia flumine posita; inde agrum late populantes fatalem se urbi Romanæ locum cepisse inter se iactabant: 6 similem pavorem inde ac fugam fore, ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Aliensi Alliensi die Aliam ipsam, monumentum tantæ cladis, reformidaturos! reformidaturos? species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque vocis in oculis atque auribus fore. 7 Has has inanium rerum inanes ipsas volventes cogitationes fortunæ loci delegaverant spes suas. Romani contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse, quem ad Regillum lacum devictum centum annorum pace obnoxia tenuerint; 8 locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriæ suæ; 9 quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos, ut Romæ pugnaverint in repetenda patria, ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint, ne quis hostis, qui moenia Romana intrasset, nuntium secundæ adversæque fortunæ domum perferret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑