Titus Livius, Ab urbe condita
1 Camillus, meliore multo laude, quam cum triumphantem albi per urbem vexerant equi, insignis, iustitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset, taciti eius verecundiam non tulit senatus, quin sine mora voti liberaretur; 2 crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Valerius, L. Sergius, A. Manlius missi longa una nave baud haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti devehuntur Liparas. 3 mos erat civitatis velut publico latrocinio partam prædam dividere. forte eo anno in summo magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis vir similior quam suis, 4 qui legatorum nomen donumque et deum, cui mitteretur, et doni causam veritus ipse multitudinem quoque, quæ semper ferme regenti est similis, religionis iustæ inplevit adductosque in publicum hospitium legatos cum præsidio etiam navium Delphos prosecutus Romam inde sospites restituit. 5 hospitium cum eo senatus consulto est factum donaque publice data. eodem anno in Æquis varie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romæ, vicissent victine essent. imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Æmilius, Sp. Postumius. 6 primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus Æmilium præsidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare. 7 ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Æqui terrore iniecto in proximos conpulere tumulos; pavorque inde Verruginem etiam ad præsidium alterum est perlatus. 8 Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudiuux gaudium hostibus fore. 9 poscentes, ut confestim inde ad castra hostium duceret — et in conspectu erant posita in piano — , nihil poenæ recusabant, ni ea ante noctem expugnassent. 10 conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet. et hostes, nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via, quæ ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii proeliumque ante lucem — sed luna pernox erat — commissum est. et haud incertius diurno proelium fuit; 11 sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris, ut nequiquam retinente atque obsecrante Æmilio Tusculum palati fugerent. 12 inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum. qui, ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris, ut non ultra sustinuerint impetum Æqui. cædis inde fugientium, 13 qualis ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est, tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litteræ a Postumio laureatæ secuntur, victoriam populi Romani esse, Æquorum exercitum deletum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
