Titus Livius, Ab urbe condita
1 sacrificio Minervæ, præsidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die pervenit. 2 urbs erat tunc præclara ante excidium; arx quoque et Isthmus præbuere spectaculum: arx intra moenia in immanem altitudinem edita, 3 scatens fontibus, Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens. Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adiit; inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclitam Æsculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quæ remediorum salutarium ægri mercedem sacraverant deo. 4 inde Lacedæmonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem, under per Megalopolim Olympiam escendit. 5 ubi et alia quidem spectanda ei visa, et Iovem velut præsentem intuens motus animo est. itaque haud secus, quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari iussit. 6 ita peragrata Græcia, ut nihil eorum, quæ quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum reverteretur, in itinere sordidata turba Ætolorum occurrit; 7 mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos ab A. Bæbio, præfecto præsidii, interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum, qui interfecti essent, et exulum possideri. iussis, 8 qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse convento Cn. Octavio Demetriade, postquam fama accidit traiecisse iam mare decem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit. 9 quo cum Perseus obviam Amphipoli nimis soluta custodia processisset — id diei iter est —, ipsum quidem benigne allocutus est; ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, 10 primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur; referrique tegulas et refici detecta, sicut fuerant, iussit. 11 et Persea quidem cum maiore filio Philippo, traditos A. Postumio, in custodiam misit; filiam cum minore filio, a Samothrace accitos Amphipolim, omni liberali cultu habuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
