Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 44, cap. 28

1 Perseus post reditum ab Eumene Herophontis spe deiectus Antenorem et Callippum præfectos classis cum quadraginta lembis—adiectæ ad hunc numerum quinque pristes erant—Tenedum mittit, 2 ut inde sparsas per Cycladas insulas naves, Macedoniam cum frumento petentes, tutarentur. 3 Cassandreæ deductæ naves in portus primum, qui sub Atho monte sunt, inde Tenedum placido mari cum traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naves Eudamumque, præfectum earum, inviolatos atque etiam benigne appellatos dimiserunt. 4 cognito deinde in latere altero quinquaginta onerarias suarum stantibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius præerat, 5 inclusas esse, circumvectus propere ac summotis terrore hostium navibus, onerarias datis qui prosequerentur decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum prosecuti redirent Tenedum. 6 nono post die ad classem iam ad Sigeum stantem redierunt. inde Subota—insula est interiecta Elææ et Chio —traiciunt. 7 forte postero die quam Subota classis tenuit quinque et triginta naves, quas hippagogus vocant, ab Elæa profectæ cum equitibus Gallis equisque Phanas promunturium Chiorum petebant, unde transmittere in Macedoniam possent. Attalo ab Eumene mittebantur. 8 has naves per altum ferri cum ex specula signum datum Antenori esset, profectus ab Subotis inter Erythrarum promunturium Chiumque, qua artissimum fretum est, iis occurrit. 9 nihil minus credere præfecti Eumenis quam Macedonum classem in illo vagari maria: nunc Romanos esse, nunc Attalum aut remissos aliquos ab Attalo ex castris Romanis Pergamum petere. 10 sed cum iam adpropinquantium adproprinquantium forma lemborum haud dubia esset et concitatio remorum derectæque in se proræ hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepidatio est. 11 cum resistendi spes nulla esset inhabilique navium genere et Gallis vix quietem ferentibus in mari, 12 pars eorum qui propiores continentis litori erant in Erythræam enarunt, pars velis datis ad Chium naves eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant. 13 sed propius urbem lembi accessuque commodiore cum exposuissent armatos, partim in via fugientes Gallos adepti Macedones ceciderunt, partim ante portam exclusos. clauserant enim Chii portas ignari, qui fugerent aut sequerentur. 14 octingenti ferme Gallorum occisi, ducenti vivi capti; equi pars in mari fractis navibus absumpti, parti nervos succiderunt in litore Macedones. 15 viginti eximiæ equos formæ cum captivis eosdem decem lembos, quos ante miserat, Antenor devehere Thessalonicam iussit et primo quoque tempore ad classem reverti; Phanis se eos expectaturum. triduum ferme classis ad urbem stetit. 16 Phanas inde progressi sunt et spe celerius regressis decem lembis evecti Ægæo mari Delum traiecerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑