Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 41, cap. 28

1 exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Appi Claudi proconsulis; 2 et maioribus hostiis viginti sacrificatum. et alterum diem supplicatio ad Cereris, Liberi Liberæque fuit, quod ex Sabinis terræ motus ingens cum multis ædificiorum ruinis nuntiatus erat. 3 cum Ap. Claudius ex Hispania Romam redisset, decrevit senatus, ut ovans urbem iniret. 4 iam consularia comitia adpetebant; quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Lænas . 5 prætores inde facti N. Fabius Buteo M. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassipes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum. 6 comitiis perfectis Ap. Claudius Centho ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in ærarium tulit. 7 flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius . 8 eodem anno tabula in æde matris Matutæ cum indice hoc posita est: “ Ti. Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit. in ea provincia hostium cæsa aut capta supra octoginta milia. 9 re publica felicissume gesta atque sociis liberatis, vectigalibus restitutis, exercitum salvom atque incolumem plenissimum præda domum reportavit; iterum triumphans in urbem Romam rediit. cuius rei ergo hanc tabulam donum Iovi dedit. 10 ” Sardiniæ insulæ forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta. munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini , 11 quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scænicis quadriduum dedit. magni tamen muneris ea summa fuit, ut per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑