Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 39, cap. 28

1 ad ea Philippus longe aliam, quam adversus Thessalos Perrhæbosque nuper, ingressus disserendi viam “non cum Maronitis” inquit “mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed iam vobiscum, Romani, a quibus nihil æqui me impetrare iam diu animadverto. 2 civitates Macedonum, quæ a me inter indutias defecerant, reddi mihi æquum censebam, non quia magna accessio ea regni futura esset — sunt enim et parva oppida et in finibus extremis posita — sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat. 3 negatum est mihi. bello Ætolico Lamiam oppugnare iussus a consule M’. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcendentem me iam muros a capta prope urbe revocavit consul et abducere copias inde coegit. 4 ad huius solacium iniuriæ permissum est, ut Thessaliæ Perrhæbiæque et Athamanum reciperem quædam castella magis quam urbes. ea quoque ipsa vos mihi, Q. Cæcili, lt;ucos paucos ante dies ademistis. 5 pro non dubio paulo sante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quæ Antiochi fuerunt, Eumenem æquius esse quam me habere. id ego longe aliter iudico esse. Eumenes enim non, nisi vicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit. itaque ille vestrum meritum habet, non vos illius. 6 mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naves et omnes Græciæ civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatlus; aspernatus; 7 hostemque ei me esse prius etiam quam M’. Acilius exercitum in Græciam traiceret prætuli. et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegavit, gessi, 8 et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus præbui; 9 nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque præstanda a barbaris erat. 10 pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adicere vos, Romani, aliquid et amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat, an, quæ haberem aut meo iure aut beneficio vestro eripere, id quod nunc facitis? 11 Macedonum civitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes, tamquam ad Antiochum spoliandum me venit, et si diis placet, decem legatorum decretum calumniæ impudentissimæ prætendit, quo maxime et refelli et coargui potest. 12 disertissime enim planissimeque in eo scriptum est Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari. ubi tandem Ænus et Maronea et Thraciæ civitates adscriptæ sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tamquam ab illis impetraverit, obtinebit? quo in numero me apud vos esse velitis, refert. si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut coepistis facere: 13 sin aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑