Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum hæc in Asia geruntur, in ceteris provinciis tranquillæ res fuerunt. censores Romæ T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum legerunt; 2 princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus; quattuor soli præteriti sunt, nemo curuli usus honore. et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit. 3 substructionem super Æquiælium Æquimelium in Capitolio et viam silice sternendam a porta Capena ad Martis locaverunt. 4 Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt; decretum, uti Romæ censerentur. aquæ ingentes eo anno fuerunt; Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit. 5 ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fulvius perdomitis Ætolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa civitates insulæ misit percontatum, utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent. 6 metus ad omnes valuit, ne deditionem recusarent. obsides inde imperatos pro viribus inopes populi * * vicenos autem Cranii et Palenses et Samæi dederunt. 7 insperata pax Cephallaniæ adfulserat, cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samæi desciverunt. 8 quia opportune opportuno loco urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare cogerentur ab Romanis. ceterum ipsine sibi eum finxerint metum et timore vano quietum excitaverint malum, 9 an iactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibus — miserat enim sub muros consul ad temptandam misericordiam parentium populariumque — desistere ab incepto voluerunt. 10 oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est. 11 apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciæ oppugnatione habebat, et opera quæ facienda erant, inpigre milites perfecerunt. duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
