Titus Livius, Ab urbe condita
1 postquam ad consulem ventum est, Phæneas legationis princeps longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam ita ad extremum finivit, ut diceret Ætolos se suaque omnnia omnia fidei populi Romani permittere. 2 id consul ubi audivit, “etiam atque etiam videte” inquit, “Ætoli, ut ita permittatis.” tur tum decretum Phæneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit. 3 “quando ergo” inquit “ita permittitis, postulo, ut mihi Dicæarchum civem vestrum et Menestam Epirotam” — Naupactum is cum præsidio ingressus ad defectionem compulerat — “et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.” 4 prope dicentem interfatus Romanum “non in servitutem” inquit, “sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, 5 quæ moris Græcorum non sint.” ad ea consul “nec hercule” inquit “magnopere nunc curo, quid Ætoli satis ex more Græcorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos; 6 itaque, ni propere fit, quod impero, vinciri vos iam iubebo.” adferri catenas et circumsistere lictores iussit. tum fracta Phæneæ ferocia Ætolisque aliis est, et tandem cuius condicionis essent senserunt, 7 et Phæneas se quidem et qui adsint Ætolorum scire facienda esse, quæ imperentur, dixit, sed ad decernenda ea concilio Ætolorum opus esse; ad id petere ut decem dierum indutias daret. 8 petente Flacco pro Ætolis indutiæ datæ, et Hypatam reditum est. ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos vocant, Phæneas, et quæ imperarentur et quæ ipsis prope accidissent, 9 exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suæ, parendum tamen victori censebant et ex omnibus oppidis convocandos Ætolos ad concilium.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
