Titus Livius, Ab urbe condita
1 erat autem Philopoemen præcipuæ in ducendo agmine locisque capiendis solertiæ atque usus, nec belli tantum temporibus, sed etiam in pace ad id maxime animum exercuerat. 2 ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum venisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus iret, secum ipse agitabat animo, cum comites haberet, ab his quærebat, 3 si hostis eo loco apparuisset, quid, si a fronte, quid, si ab latere hoc aut illo, quid, si ab tergo adoriretur, capiendum consilii foret; posse instructos recta acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum viæ occurrere. 4 quem locum ipse capturus esset, cogitando aut quærendo exequebatur, aut quot armatis, aut quo genere armorum — plurimum enim interesse — usurus; quo impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret; 5 quanto ea aut quali præsidio custodiret, et utrum pergere, qua coepisset ire, via, an ear, eam, qua venisset, repetere melius esset; 6 castris quoque quem locum caperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset; qua postero die castra moventi tutum maxime iter, quæ forma agminis esset. 7 his curis cogitationibusque ita ab ineunte ætate animum agitaverat, ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset. 8 et tum omnium primum agmen constituit; dein Cretensis auxiliares et quos Tarentinos vocabant equites, binos secum trahentis equos, ad prima signa misit et iussit equitibus subsequi super torrentem, 9 unde aquari possent, rupem occupavit; eo impedimenta omnia et calonum turbam collectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communivit; tabernacula statuere in aspretis et inæquabili solo difficile erat. 10 hostes quingentos passus aberant. ex eodem rivo utrique cum præsidio levis armaturæ aquatic aquati sunt; et priusquam, qualia propinquis castris solent, 11 contraheretur certamen, nox intervenit. postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa rivum esse. nocte in valle a conspectu hostium aversa, quantam multitudinem locus occulere poterat, condidit cætratorum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
