Titus Livius, Ab urbe condita
1 Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab stativis die altero ad Sellasiam super Oenunta fluvium pervenit, quo in loco Antigonus, Macedonum rex, cum Cleomene, Lacedæmoniorum tyranno, signis conlatis dimicasse dicebatur. 2 inde cum audisset descensum difficilis et artæ viæ esse, brevi per montes circuitu præmissis, qui munirent viam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit. 3 ubi castra metantis Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis prægressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantis, quia nemo iis obvius toto itinere fuerat, ac velut pacato agro transierant. 4 aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, cum in se cuique minimum fiduciæ esset, trepidatum est; tandem signa legionum supervenerunt, 5 et, cum primi agmins agminis cohortes inductæ in proelium essent, qui modo terrori fierant, fuerant, trepidantes in urbem compulsi sunt. 6 Romani, cum tantum a muro recessissent, ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt; postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra. 7 postero die Quinctius prope flumen præter urbem sub ipsas Menelai montis radices ducere copias instructas pergit; primæ legionariæ cohortes ibant, levis armatura et equites agmen cogebant. 8 Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur. 9 postquam extremum agmen præteriit, tum ab oppido, eodem, quo pridie eruperant, tumultu pluribus simul locis erumpunt. 10 Ap. Claudius agmen cogebat; qui ad id, quod futurum erat, ne inopinatum accideret, præparatis suorum animis signa extemplo convertit totumque in hostem agmen circumegit. 11 itaque, velut rectæ acies concurrissent, iustum aliquamdiu proelium fuit; tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt; quæ minus infesta ac trepida fuisset, ni Achæi locorum prudentes institissent. ii et cædem ingentem ediderunt et dispersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quinctius prope Amyclas posuit castra; 12 unde cum perpopulatus omnia circumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam hostium porta excedente castra movit ad fluvium Eurotam. inde vallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentis evastat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
