Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 32, cap. 28

1 C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum de provinciis consulum prætorumque actum. 2 prius de prætoribus transacta res, quæ transigi sorte poterat. urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Helvius ulteriorem est sortitus. 3 consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fulvius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua provincia Macedonia esset, 4 neque ulla alia res maius bello impedimentum ad eam diem fuisset, quam quod vixdum inchoatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul revocaretur. 5 quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello. quærendo regem et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse. Villium congredientem cum hoste infecta re revocatum. 6 Quinctium rebus divinis Romæ maiorem partem anni retentum ita gessisse tamen res, ut, si ant aut maturius in provinciam venisset, aut hiems magis scra sera fuisset, potuerit debellare; 7 nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum, ut, nisi successor impediat, perfecturus æstate proxima videatur. 8 his orationibus pervicerunt, ut consules in senatus auctoritate fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. permittentibus utrisque liberam consultationem patres consulibus ambobus Italiam provinciam decreverunt, 9 T. Quinctio prorogarunt imperium, donec successor ex senatus consulto venisset. consulibus binæ legiones decretæ et ut bellum cum Gallis Cisalpinis, 10 qui defecissent a populo Romano, gererent. Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum navalium milia tria. 11 præesse eidem, cui præerat, classi L. Quinctius Flamininus iussus. prætoribus in Hispanias octona inilia milia peditum socium ac nominis Latini data et qualringeni quadringeni equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis railitem; militem; et terminare iussi, qua ulterior citeriorve provincia servaretur. 12 Macedoniæ legatos P. Sulpicium et P. Villium, qui consules in ea provincia fuerant, adiecerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑