Titus Livius, Ab urbe condita
1 hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac principes accolæ Macedonum in castra Romana veniunt, Pleuratus Scerdilædi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato Longari filius. 2 bellum suo nomine Longarus cum Demetrio, Philippi patre, gesserat. pollicentibus auxilia respondit consul, Dardanorum et Pleurati opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum; 3 Amynandro Ætolos concitandos ad bellum attribuit. Attali legatis — nam ii quoque per id tempus venerant — mandat, ut Æginæ rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello maritimo, sicut ante, 4 philippurn Philippum urgeret. ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. nec Philippus segnius — iam enim in Macedoniam pervenerat — adparabat bellum. 5 filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero, qui ætatem eius regerent, cum parte copiarum ad obsidendas angustias, quæ ad Pelagoniam sunt, mittit. 6 Sciathum et Peparethum, baud haud ignobiles urbes, ne classi hostium prædæ ac præmio essent, diruit. ad Ætolos mittit legatos, ne gens inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
