Titus Livius, Ab urbe condita
1 expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur. 2 iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis, dein tumultu tumnultu egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes. 3 neque enim hominum modo turba, mulierum puerorumque agminibus immixta, omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque præ se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres. 4 urbibus vero ipsis maiorem quam quem secum attulerant terrorem inferebant; præcipue Carthagini prope ut captæ tumultus fuit. 5 nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant præter prædatorias classes, quibus escensiones in agros maritimos factæ erant, 6 raptisque quæ obvia fors fecerat prius recursum semper ad naves quam clamor agrestes conciret fuerat. 7 eo maior tum fuga pavorque in urbe fuit. et hercule neque exercitus domi validus neque dux quem opponerent erat. Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, divitiis, regia tum etiam adfinitate longe primus civitatis erat; 8 sed eum ab ipso illo Scipione aliquot proeliis fusum pulsumque in Hispania meminerant, nec magis ducem duci parem quam tumultuarium exercitum suum Romano exercitui esse. 8 itaque , velut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita conclamatum ad arma est, portæque raptim clausæ et armati in muris vigiliæque et stationes dispositæ, ac nocte insequenti vigilatum est. 9 postero die quingenti equites, speculatum ad mare turbandosque egredientes ex navibus missi, in stationes Romanorum inciderunt. 10 iam enim Scipio, classe Uticam missa, ipse haud ita multum progressus a mari tumulos proximos ceperat; equites et in stationibus locis idoneis posuerat et per agros miserat prædatum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
