Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 28

1 atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quæ mens, quod consilium vestrum fuerit, scire velim. 2 Regium quondam in præsidium missa legio interfectis per scelus principibus civitatis urbem opulentam per decem annos tenuit; 3 propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romæ securi percussi sunt. 4 sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt; 5 vos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et arma consociaturi fuistis. 6 illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello: — 7 Sucronemne vos domicilium habituri eratis? ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis ad coniuges liberosque vestros. 8 sed horum quoque memoriam, sicut patriæ meique, eieceritis ex animis vestris; viam consilii scelerati, sed non ad ultimum dementis exsequi volo. 9 mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores, quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo milia hominum, minores certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt, quibus vos subiecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis? 10 amolior et amoveo nomen meum; 11 nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim — : quid? si ego morerer, mecum expiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat? ne istuc luppiter Iuppiter optimus maximus sirit, urbem auspicato deis auctoribus in æternum conditam fragili huic et mortali corpori æqualem esse. 12 Flaminio, Paulo, Graccho, Postumio Albino, M. Marcello, T. Quinctio Crispino, Cm. Cn. Fulvio, Scipionibus meis, tot tar tam præclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus — : meo unius funere elata populi Romani esset res publica? 13 vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo, duobus imperatoribus, interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus exultantes exsultantes recenti victoria Poenos delegistis. et sic loquor, tamquam sine duce Hispaniæ futuræ fuerint — 14 : M. Silanus eodem iure, eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Lælius legati vindices maiestatis imperii deessent? 15 utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam, contra cives vestros ferretis? Africam Italiæ, Carthaginem urbi Romanæ imperare velletis? quam ob noxam patriæ?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑