Titus Livius, Ab urbe condita
1 Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, vulnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum, in quo pugnatum erat, extemplo transfert. 2 ibi inventum Marcelli corpus sepelit. Crispinus, et morte conlegæ et suo vulnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proxumos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit. 3 ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cavendam fraudem. 4 anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. eius signi errore ne cui dolus necteretur a Poeno metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios, occisum conlegam esse anulisque eius hostem potitum: 5 ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis. paulo ante hic nuntius consuls consulis Salapiam venerat, quam litteræ ab lannibale Hannibale allatæ sunt Marcelli nomine compositæ, se nocte, quæ diem ilium illum secutura esset, Salapiam venturum; parati milites essent, qui in præsidio erant, si quo opera eorum opus esset. 6 sensere Salapitani fraudem et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio — 7 perfuga autem Romanus erat — , ut sine arbitro milites quæ vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt, 8 custodias viiiliasque uigiliasque in eam noctem intentius instruunt, circa portam, qua venturum hostem rebantur, quod roboris in præsidio erat opponunt. 9 Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit. primi agminis erant perfugæ Romanorum et arma Romana habebant. ii, ubi ad portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles, aperireque portam iubent: consulem adesse. 10 vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam. cataracta deiecta clausa erat; eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis, ubi subire recti possent. 11 vixdum satis patebat iter cum perfugæ certatim ruunt per portam; et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune, quo suspensa erat, cataracta magr — sonitu cecidit. 12 Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turri eius portæ murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem. 13 ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum solvendam obsidionem, quam L. Cincius summa vi, operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia advecto oppugnabat. 14 Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit. 15 secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu præmisso ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi. 16 itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit. et primo magis quia inproviso id fecerat, quam quod par viribus esset, anceps certamen erat; deinde, 17 ut supervenere Numidæ, tantus pavor Romanis est iniectus, ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque, quibus muros quatiebant. ita adventu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
