Titus Livius, Ab urbe condita
1 ibi Lævinus, quo statu Macedonia et Græcia, Ætoli, Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit: 2 Philippum, inferentem bellum Ætolis, in Macedoniam retro ab se conpulsum ad intuma intima penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem. hæc de se deque provincia, cui præfuerat, consul. 3 tum de provinciis communis relatio fuit. decrevere patres, ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem, cui T. Otacilius præfuisset, Siciliamque provinciam cum L. Cincio prætore obtineret. 4 exercitus eis duo decreti, qui in Etruria Galliaque essent; eæ quattuor erant legiones; urbanæ duæ superioris anni in Etruriam, duæ, quibus Sulpicius consul præfuisset, in Galliam mitterentur; 5 Galliæ et legionibus præesset, quem consul, cuius Italia provincia esset, præfecisset; 6 in Etruriam C. Calpurnius post præturam prorogato in annum imperio missus. et Q. Fulvio Capua provincia decreta prorogatumque in annum imperium; 7 exercitus civium sociorumque minui iussus, ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, 8 dimissis, qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis. 9 Cn. Fulvio consuli superioris anni nec de provincia Apulia nec de exercitu, quem habuerat, quicquam mutatum; tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius, conlega eius, omnem exercitum præter socios navalis iussus dimittere est. 10 item ex Sicilia exercitus, cui M. Cornelius præesset, ubi consul in provinciam venisset, dimitti iussus. 11 L. Cincio prætori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati duarum instar legionum. 12 totidem legiones in Sardiniam P. Manlio Vulsoni prætori decretæ, quibus L. Cornelius in eadem provincia priore anno præfuerat. 13 urbanas legiones ita scribere consules iussi, ne quem militem facerent, qui in exercitu M. Claudii, M. Valerii, Q. Fulvi fuisset, neve eo anno plures quam una et viginti Romanæ legiones essent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
