Titus Livius, Ab urbe condita
1 quæ ubi in castra Siculorum snat sunt nuntiata, Epicyden Syracusis excessisse, a Carthaginiensibus relictam insulam et prope iterum traditan traditam 2 Romanis, 2 legatos de condicionibus dedendæ urbi explorata prius per conloquia voluntate eorum, qi qui obsidebantur, ad Marcellum mittunt. 3 cum haud ferne ferme discreparet, quin, quæ ubique regum fuissent, Romanorum essent, Siculis cetera cum libertate ac legibus suis servarentur, evocatis ad conloquium iis, quibua quibus ab Epicyde creditæ res erant, 4 missos se simul ad Marcellum, simul ad eos ab exercitu Siculorum aiunl aiunt ut una omnium, qui obsiderentur quique extra obsidionem fuissent, fortuna esset, neve alteri proprie sibi paciscerentur quicquam. 5 recepti deinde ab is, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis, quæ pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos, ut secum præfectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur. 6 interfectis iis et multitudine ad contionem vocata, inopiam quæque ipsi inter se fremere occulti soliti erant conquesti, quamquam tot mala urgerent, negarunt fortunam accusandam esse, quod in ipsorum esset potestate, quamdiu ea paterentur. 7 Romanis causam oppugnandi Syracusas fuisse caritatem Syracusanorum, non odium; nam ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, deinde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde, audierint, tum bellum movisse et obsidere urbem coepisse, ut crudelis tyrannos eius, non ut ipsam urbem expugnarent. 8 Hippocrate vero interemptoEpicyde intercluso ab Syracusis et præfectis eius occisis, Carthaginiensibus omni possessione Siclliæ Siciliæ terra marique pulsis — quam superesse causam Romanis, cur non perinde ac si Hiero ipse viveret, unicus Romanæ amicitiæ cultor, incolumis Syracusas esse velint? 9 itaque nec urbi Qec hominibus alind aliud periculum quam ab semet ipsis ese, si occasionem reconciliandi se Romanis præternisissent; prætermisissent; ear eam autem, qualis illo momento horæ sit, nullam deinde fore, si simul liberatas ab impotentibus tyrannis Syracusas esse et applicare se Romanis apparuisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
