Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 28

1 in hac turbatione rerum in contionem vocari placuit. ubi cum alii alio tenderent nec procul seditione res esset, Apollonides principum unus orationem salutarem ut in tali tempore habuit: 2 nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse. 3 si enim uno animo omnes vel ad Romanos vel ad Carthaginienses inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem ac beatiorem fore; 4 si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. 5 itaque, ut idem omnes sentiant, summa vi agendum esse. utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse; 6 sed tamen Hieronis potius quam Hieronymi auctoritatem sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc incognitæ, quondam infideli præferendam. 7 esse etiam momenti aliquid ad consilium, quod Carthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in præsentia bellum cuba eis geratur: cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum habendum. 8 quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. adiectuim adiectum est prætoribus ac delectis senatorum militare etiamn etiam consilium, iussi et duces ordinum præfectique auxiliorum simul consulere. 9 cum sæpe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit cum eis mittique legatos ad rem confirmandam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑