Titus Livius, Ab urbe condita
1 eæ litteræ quamquam primo admodum moverunt senatum, tamen, quia Italiæ cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est; 2 Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus. 3 qui ut pedestris navalisque copias traiecit, castris communitis navibusque subductis et vallo circumdatis, cum equitibus delectis ipse, quantum maxime adcelerare poterat, per dubios infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem pervenit. 4 cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus esset ipse in vicem, quem ad modum tractandum bellum in IIispania Hispania foret, retro in sua castra redit nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat, antequam consentirent. 5 Hasdrubal, priusquam moveret castra, pecunias imperat populis omnibus suæ dicionis, 6 satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse; inopem tantum iter ingressum vix penetraturum ad Alpis fuisse: pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit. decreta Carthaginiensium 7 et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant, 8 rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiæ hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, ilium illum finem Romani imperii fore. 9 his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias et transito amne cum diu consultassent, utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, 10 urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant. 11 quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam. 12 ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum Hasdrubalem versum bellum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
