Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 10, cap. 28

1 ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen fortuna fecerat, qua datura vires esset, haudquaquam similis pugna in dextro lævoque cornu erat. 2 Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, 3 quia ita persuasum erat duci, et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustineri satis sit; longiore certamine sensim residere Samnitium animos, 4 Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque æstus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse. 5 in id tempus igitur, quo vinci solebat hostis, quam integerrumas integerrimas vires militi servabat. 6 ferocior Decius et ætate et vigore animi quantumcumque virium habuit certamine primo effudit. et quia lentior videbatur pedestris pugna, 7 equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimæ iuvenum turmæ inmixtus orat proceres iuventutis, in hostem ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab lævo cornu et ab equite victoria incipiat. 8 bis avertere Gallicum equitatum; iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnæ conterruit genus: 9 essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos. 10 ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat; 11 sternit inde ruentes equos virosque inprovida fuga, turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit. 12 vociferari Decius, quo fugerent quamve in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac revocare fusos; deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine conpellans compellans 13 “quid ultra moror” inquit “familiare fatum? datum hoc nostro generi est, ut luendis periculis publicis piacula simus; iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac dis Manibus dabo.” 14 hæc locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, præire iussit verba, quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret. 15 devotus inde eadem precatione eodemque habitu, quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri, 16 cum secundum sollemnes precationes adiecisset, præ se agere sese formidinem ac fugam cædemque ac cruorem, cælestium inferorum iras; 17 contacturum funebribus diris signa, tela, arma hostium locumque eundem suæ pestis ac Gallorum ac Samnitium fore — 18 , hæc execratus exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑